- CARNIFEX
- CARNIFEXqui reos conficit et carnem facit ex vivente, quo de etymo vide Scaligerum Poetic. l. 3. c. 86. indigitatur Papinio Statio, Theb. l. 3. v. 80.Inde ultro Phlegyas, et non cunctator iniquiLabdacus (hos Regni ferrum penes) ire, manuqueProturbare parant. Sed iam nudaverat ensemMagnanimus vates, et nunc trucis or a Tyranni,Nunc ferrum aspectans, etc,Hîc enim homines intelliguntur, qui iussu Regis inter fecetint, quos ille voluerit: hos Regni ferrum penes. Consuetudine Romanâ quidem habuisse id munus Milites, aut quibus tandem iniungeret Imperator, notârunt pridemLipsius Aliique. Vide infra Speculatores. Ex Historia tamen Martyrum clarum, ut et veteriore Romana, Carnifices fuisse, qui ferrô aliisque instrumentis reos aut condemnatos conficerent, Caspar. Barthius Animadversion ad Papinium d. l. Quod hodieque obinet apud plerasque Europae gentes, Lithuanis exceptis, qui accusatoribus has partes demandant: sicut Hebraeis olim factitatum. Nec approbant Iura consuetudinem quarundam Rerum publicarum, in quibus plebs lapidibus Carnifices, (vide quoque infra voce Vulnus, ubi de Archagatho Medico carnificis convitio affecto,) obruit, si unô ictu rem non peregerint. Wendelinus Doctr. Poli. l. 2. c. 19. Instrumentum Δημείου seu Carnificis, habes apud Pollucem, l. 8. c. 7. Aliter vox sumitur in LL. Burgorum Scotic. c. 70. De Carnificibus et carnibus vendendis: ubi Lanius, qui carnes vendit ac facit, indigitatur. Apud Flor. item Wigorniensem et Hovedenum A. C. 1040. ubi Thrond Carnifex Regis Hardeknuti, inter primariae dignitatis Aulicae viros recensetur, et idem est Carolo du Fresne cum eo, quem Galli Magnum Cocum, le grand Queus, appellârunt. Hinc Spelmanno, splendidi officialis haec appellatio apud Anglo Saxones. Wigorn. praefati locus est. Rex Hardecanutus Alfricum Eboracensem Archiepiscopum, Godwinum Comitem, Stir Maiorem domus, Edricum dispensatorem, Thrond suum Carnificem. et alios magnae dignitatis Vivos, Londinum misit. Quod inde totidem verbis Hovedenus narrat apud Henr. Seplmannum Gloss. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.